monumenta.ch > Plinius > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 84
{XXVIII} namque et lacertarum catulos venantur, os primum tela involventes et tunc demum labra utraque morsu adprehendentes, amphitheatrali spectaculo, cum contigit. sunt ex eo et auguria. quippe incremento amnium futuro telas suas altius tollunt. iidem sereno texunt, nubilo retexunt, ideoque multa aranea imbrium signa sunt. feminam putant esse quae texat, marem qui venetur; ita paria fieri merita coniugio.